

Liber Proverbiorum*
Caput 10: Versus 1
Parabolae Salomonis.Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat.
Glose
Filius sapiens.Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem; qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.